- ELEUSINIA
- ELEUSINIAInter omnia Graecorum sacra, tanta semper fuit Eleusiniorum religio, ut commune mysteriorum nomen illis veluti proprium ab Auctoribus tribuatur, ideoqueve de iis paulo fusius agendum. Eleusinia vero sic dicta sunt, ab Eleusi Atticae opp. cuius appellationem, ab Eleusinio Mercurii fil. deducunt. Harpocration: Ωνομάςθη δὲ ἡ πόλις Ε᾿λευσὶς ἀπὸ Ε᾿λευσίνου τȏυ Ε῾ρμοῦ. Eadem habet Suid. idque toridem verbis. Pausan. in Att. memorat Ε᾿λευσῖνα ἥρωα, ἀφ᾿ οὗ τὴν πόλιν ὀνομάζουσιν, ὃν. μεν Ιἑρμοῦ παῖδα εἶναι, καὶ Δαείρας Ω᾿κεανοῦ ςθυγατρὸς λέγουσι. Alii ἀπὸ τῆς ἐλεὐσεως, i. e. ab adventu dici voluêrunt, quod Ceres post longos errores eo tandem allapsa filiam invenerit. Etymologicum. Ε᾿λευσὶν, δῆμος Α᾿ττικὸς, διὰ τὴν τῆς Δημήτερος ἔλευσιν, ὅτι ἐκεῖ ἐλθοῦσα εὗρε τὴν κόρην. Aristides in Eleusinia: Α῝ δ᾿ εἰς τὸ μέσον ποιηταὶ καὶ λογοποιοὶ, καὶ συγγραφεῖς πάντες ὑμνοῦσι, κόρην τὴν Δήμητοος ἀφανῆ γενέςθαι χρόνον τίνα. Δήμητραν δ᾿ ἐπέρχεςθαι γην̑ πᾶσαν, καὶ θάλατταν ζητοῦσαν τὴν θυγατέρα, τέως μεν οὐχ οἷον τε εἷναι εὐρεῖν, Ἐλθοῦσα δὲ εἰς Ε῾λευσῖνα, τήν τε ἐπωνυμίαν ποιῆσαι τῷ τίπῳ, καὶ τηὸ κόρην εὐροῦσαν ποιῆαι τὰ μυςήρια. Diod. Sic. l. 5. nomen loco positum ait, ut esset monumentum advecti aliunde frumenti: ιτόν γὰρ τόπον τὸνἐξ ἀρχῆς δεξάμενον τὴν δωρεὰν ταότην Ε᾿λευσῖνα προσαγορεὐειν ἀπὸ τȏυ παῤ ἑτἐρων τȏυ ςίτου κομιςθέντος. Primum instituta volut a Cerere, quae ut benignitatem hospitii, qua fuerat ab Atheniensibus excepta, pariaret, usum frumenti, et tacenda sacra demonstravit. Isocrat. in Panegyrico: Δημήτερος ἀφικνουμένης εἰς τὴν χώραν ἡμῶν, ὃτε ἐπλανήθη, τῆς κόρης ἁρπαςθείοης, καὶ πρὸς τοὺς προγόνους τοὺς ἡμετέρους εὐμενῶς διατιθείσης, ἐκ τῶ εὐεργεϚιῶν, ἃς οὐχ οιοντε ἄλλοις, ἢ τοῖς μεμυημένοις ἀκούειν, καὶ δούοης δωρεὰς δίττας, ἁίπερ μέγιςαι τυγχάνουϚιν οὖσαι, τούς τε καρποὺς, οι τȏυ μὴ θηριωδῶς ζην̑ ἡμᾶς αἴτιοι γεγόναϚι, καὶ τὴν τελετήν. At contra Diod. Sic. l. 6. Cererem hoc sacrorum honore ab Atheniensibus affectam fuisse tradit, ut acceptam ab ea cultioris vitae rationem gratâ recordatione testarentur. Idem tamen l. 1. narrat, inopinâ siccitate ad iniuriam sterilitatis solâ terrarum exarnisse; Aegyptum autem proprio sem per amne perfusam, nec alio genere aquarum solitam pinguescere, squalentis caeli non sensisse damna: sed tantis segetibus indutam stetisse, ut Atheniensibus ob cognationem messes suas ultro communicaret. Sublevatam, duce Erechtheo, annonae penuriam: hunc vero tanti beneficii causâ Regem creatum, cerimonias docuisse, et mysteria Cereris, ritu quo apud Aegyptios agebantur. Idque non videtur alienum ab eo, quod Herod. l. 2. et ex eo Pausan. asserit. Graecos ab Aegyptiis et Deos, et Deorum nomina sumpsisse: Graecorumque Apollinem, esse Aegyptiis Horum, Dianam Bubastin, Isida Cererem, quod etiam a Plutarch. demonstratur. Quocirca Lact. l. 1. et Phornutus, sacra Cereris Eleusinae non esse dissimilia Isidos ostendunt. At Theodoret. l. 1. Graecanicarum Affectionum ex Plutarch. ac Diod. Sic. non ab Erechtheo, sed ab Orpheo cerimonias Isidos in Cereris sacra commutatas refert: Ο᾿ρφευς εἰς Αἴγυπτον ἀφικόμενος τὰ τῆς λ᾿´σιδος, καὶ τȏυ Ο᾿σίριδος εὶς τὰ τῆς Δηοῦς καὶ Διονύσου μετατέθεικεν ὄργια. Huc etiam facit Eurip. Schol. in Alcest. Πρῶτος Ο᾿ρφεὺς μυςήρια θεῶν παραδέδωκεν, ὅθεν καὶΘρηοκείας τὸ μυςήριον καλεῖται, ἀπὶ τȏυ Θρακὸς Ο᾿ρφέως. Aliter etiam Servius ad Virg. Georg. l. 1. quem falli puto, dum Eleusinia cum Thesmophoriis coniungit. Primum celebrari coepta ad puteum Callichorum. Pausan. Φρέαρ καλούμενον Καλλίχορον, ἔνθα πρῶτον Ε᾿λευςινίων αἱ γυναῖχες χόρον ἔςησαν, καὶ ᾖσαν εἰς τὴν θέον. Callimach.Τρὶς δ᾿ ἐπὶ Καλλιχόρῳ χαμάδις ἐκαθίςςαο φρητί.Clemens: Καὶ φρέατι ἐπικαθίζει λυπουμένη: Eodem loco Deam excepit Metanira ut auctor est Nicander in Theriacis.Καλλίχορον περὶ φρεῖαρ, ὁτ᾿ εν Κελεοῖο θερατναῖςΑ᾿ρχαίη Μετάνειρα θεην` δείδεκτο περίφρων.Ipsum vero saxum, cui insidens quievit, ἀγέλαςον appellarunt Schol. Aristoph. ad Equites: Α᾿γέλαςος τέτρα, ὅτι ἐκεῖ ἐκάθισεν ἣ Δημήτηρ κλαίουςα, ὅταν ζητεῖ τηὸ κόρην. Ε᾿ραςθεὶς γὰρ Περσεφόνης ὀ Πλούτων, ἥρπασεν αὐτηὸ κρύφα. Δημήτηρ δὲ μετα λαμπάδων, νυκτός καὶ ἡμέρας, κατὰ πᾶςαν τὴν γην̑ ζητοῦςα περιέρχετο, μαθοῦςα δὲ παρὰ ἑρμιονέων, ὅτι Πλούτων αὐτὴν ἥρπαςεν, ὀργιζομένη θεοῖς κατέλιτε οὐρανὸν, καὶ εἰκαςθεῖσα γυναιχὶ ἧκεν εὶς Ε᾿λευςῖνα. ἔνθα ἐπὶ πίτραν ἐκάθιςεν τὴν ἀπ᾿ ἐκείνης κληθεῖςαν ἀγέλαςον. Hinc, ut auctor est Zenobius, adagium usurpatur de rebus, quae dolorem conciliant. Hinc igitur sedes mysteriorum Eleusis, quae tantâ fide coluit, ut ab Atheniensibus in summas angustias redacta, hostium arbitratu deditionem fecerit, nisi quod sacra sibi retinuerit. Pausan. Γενομένης δὲ Ελευςινίοις μάχης πρὸς Α᾿θηναίους, ἀπέθανεν μεν Ε᾿ρεχθεὺς, ἀπέθανε δὲ λ᾿μμάραδος ὁ Εὐμόλπου, Καταλύονται δὲ ἐπὶ τοῖς δὲ τὸν τόλεμον, ὡς Ε᾿λευοινίους εἰς τὰ ἄλλα Α᾿θηναίων κατηκόους ὄντας ἰδία τελεῖν τὴν τελετήν. Quamobrem merito eam Aristoph. in Nebulis Μυςοδόκον δόμον appellat. Imo tanta Eleusiniorum dignitas, ut iis alia omnia posthabuerint. Idem Pausan. Phocicis:Οι γὰρ ἀρχαιότεροι τῶ Ε᾿λλην´ων τὴν Ε᾿λευςνίων πάντων ὁπόςα ἐς εὐςέβειαν ἥκει, τοσούτῳ ἦγον εντιμοτέραν, ὅσῳ καὶ θεοὺς ἐπέπραςθεν Η῾ρώων. Quippe non ceu privata illius civit. sed quah communia omnium gentium sacra observarunt. Arist. Κοενόν τι τῆς γῆς τέμενος, καὶ πάντων ὄςα θεῖα ἀνθρώπων, ταυτὸν φρικωδέςατον καὶ φαιδρότατον. Et hanc ob causam ea templi magnitudo, ut ingentis turbae capax esset. Strab. l. 9. Εῖτα Ε᾿λευςὶν πόλις, εν ᾗ τὲ τῆς Δήμητρος ἱερὸν Ε᾿λευςινίας, καὶ ὁ μυςικὸς ςηκὸς, ὃν κατεςκεύαςεν Ι῎κτινος ὄχλον ςθεάτρου δέξεςθαι δυνάμενον. Ritus sacri consistebant in imitatione eorum, quae de Cereris erroribus fabulae vulgarunt. Nam, ut inquit lactant. refertur in sacris imago rei, quae vere gesta est. Quod antea praeceptor eius Arnob. speciatim de Eleusiniis dixerat: Eleusinia, inquit, illa mysteria, et sacrorum reconditi ritus, cuius memoriam continent? nonne illius erroris, quo in filiae conquisitione Ceres fessa, oras ut venit in Atticas, triticeas attulit fruges? Ac cerimonias potissimum ad inventionem frugum fuisse relatas, auctor est etiam D. Augustin. l. 7. de Civ. Dei c. 20. In Cereris autem sacris (inquit) praedicantur illa Eleusinia, quae apud Athenienses nobilissima fuêrunt; de quibus nihil iste interpretatur, nisi quod atttmet ad frumentum, quod Ceres invenit, et ad Proserpinam, quam rapiente Orco perdidit. Eleusinia vero duplicia fuêrunt, Magna, ac parva, Magnorum origo est ea, quam supra diximus. Parva hanc ob causam instituta. Cum Hercules initiari cuperet, ac lex obstaret, quae peregrinis id concedi vetaret; nec tamen integrum Atheniensibus videretur, eiusmodi Heroem voto suo frustrare, Parva Eleusinia instituêrunt, ut et Herculi satisfacerent, et auctoritatem tamen sacrisicii, legisque vigorem conservarent. Aristoph. Enarrator ad Plut. Μεγάλα καὶ μικρὰ μυςήρια ἐτελουν̑το εν Ε᾿λευςῖνι τῆς Α᾿ττικῆς. Μὴ ὄντων δὶ πρότερον μικρῶν, ἐλθόντος Η῾ρακλέους, καὶ θέλοντος μυηθην̑αι,ἐπειδὴ νόμος ἦν Α᾿θηναίοις, μηδένα ξένον μυεῖν, αἰδεςθέντες τηὸ αὐτοῦ ἀρετὴν. Καὶ ὅτι φίλος τε ἦν τῆς πόλεως, καὶ υἱὸς τȏυ Διὸς, ἐποίησανμικρὰ μυςήρια, ἐν οῖς αὐτὸν ἐμύησαν. Η᾿σαν δὲ τὰ μεν μεγάλα τῆς Δήμητρος, τὰ δὲ μικρὰ Περςεφόνης τῆς αὐτῆς θυγατρός. Idem habet ad Nebulas, et Tzetzes ad Lycophronem, p. 195. Porro haec minora Eleusinia in Α῎γραις agebantur. Steph. Α῎γρα, καὶ Α῎γραι, χωρίον, ἑνικῶς καὶ πληθυντικῶς. Ε῎ςι καὶ τῆς Α᾿ττικῆς πρὸ τῆς πόλεως, εν ᾧ τὰ μικρὰ μιςήρια ἐπιτελεῖται μίμημα τῶ περὶ τὸν Διόνυσον, εν ᾧ λέγουϚι καὶ τὸν Η῾ρακλέα μεμυῆςθαι. Diversum quoque celebrandi tempus. Maiora siquidem Boedrominone celebrantur. Plutarch. in Demetr. Ε᾿τελοῦντο τὰ μεγάλα μυςήρια Βοηδρομιῶνος. Minora vero Anthesterione. Plutarch. ubi supra: μικρὰ μυςήρια τȏυ Α᾿νθεςηριῶνος ἐτελοῦντο. Erant autem quasi quidam gradus, in participatione mysteriorum observandi. Primum erat Purificatio; deinde sequebantur mysteria parva, quibus instituebantur, et ad maiora praeparabantur. Ultimae maiorum cerimoniae erant. Ε᾿ποπτικὰ, ad quae tandem per tot ambages admittebantur. Clemens 5. Stromat. Οὐκ ἀπεικότως ἄρα, καὶ τῶ μυςηρίων τῶ παρ" Ε῾λλην´ων, ἄρχει μεν τὰ καθάρςια, καθάπερ καὶ τοῖς βαρβάροις τὸ λοῦτρον. Μετὰ ταῦτα δὲ ἐςὶ τὰ μικρὰ μυςήρια, διδασκαλίας τινὰ ὑπόθεςιν ἔχοντα, καὶ προπαρασκευῆς τῶ μελλόντων. Τὰ δὲ μεγάλα περὶ τῶ ςυμπάντων οὐ μαυθάνειν ἔτι ὑπολείτεται, ἐποπτεύειν δὲ καὶ περινοεῖν τὴν φύςιν, τὰ τράγματα. Et qui parvis initiati erant, Mystae: ad magna recepti Epoptae nominabantur. Harpocration: Οἱ μυηθέντες εν ἐλευςῖνι εν τῇ δευτέρᾳ μυήςει, ἐποπτεύειν λέρονται. Suid. Διαφέρει μύςης. καὶ ἐπόπτης. Ac differentiam ex Symmacho, vetusto admodum Grammatico, adsignat Schol. Aristoph. ad Ranas: Οἱ τὰ μυςήρια παραλαμβάνοντες μύςαι κολοδνται. Οἱ δὲ παραλαμβάνοντες αὐτὰ τῷ αὖθις ενιαυτῷ ἐφορῶςι τὰ μυςήρια, καὶ ἐποπτεύουςιν. Igitur Epoptae, aut Ephori erant inspectores, h. e. quibus anno postquam initiati primum fuerant; inspicere occultiores sacrorum ritus et cerimonias concedebatur. Neque enim a parvis initiis ilico patebat aditus ad maiora, sed annus experimerti causâ interponendus erat. Quamobrem in Demetrio notata exempli raritas, qui sine ulla temporis intercapedine minora maioraqueve mysteria percipere voluit. Phiochorus: Δημητρίῳ ἴδιόν τι ἐγένετο παρὰ τοὺς ἄλλους τὸ μόνον ἅμα μυηθην̑αι, καὶ ἐποπτεδςαι. Plutarch. de eodem: Τότε δ᾿ οὖν ἀναζευγνύων εἰς τὰς Α᾿θην´ας, ἔχραψεν ὅτι βούλεται παραγενόμενος εὐθὺς μυηθην̑αι, καὶ τὴν τελετὴν ἅπαςαν, ἀπὸ τῶ μικρῶν ἄχρι τῶ ἐποπτικῶν παραλαβεῖν. Τοῦτο δὲ οὐ θεμιτὸν ἦν οὐδὲ γεγονὸς πρότερον. Ε᾿πόπτευον δὲ τοὐλάχιςον ἀπὸ τῶ μεγάλων ενιαυτὶν διαλιπόντες. Ubi non temere τοὐλάχιςον ponitur, nam revera minimum spatium, quod interponi solebat, annus erat: nam quinto anno post parva, ut plurimum illa maiora suscipiebantur. Tertullian. initio libri adver sus Valentinianos: Nam et illa Eleusina haeresis, et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. Idcirco aditum prius cruciant; dintius initiant, quam consignant. Cum Epoptas non ante quinquennium instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent, etc. Initiati myrto coronabantur. Isac. Tzetzes: Οἱ μυούμενοι μυρσίνῃ ἐςίφοντο. Cumqueve initiarentur, vestem novam ac puram induebant, quam deinde numquam exuebant, quoad tandem lacera gestari non amplius posset. Schol. Aristoph. ad Plut. Ο῝ δὲμυούμενος τὸ ἱμάτιον ὂ ἐφόρει εν τῇ μυήςει, οὐδέποτε ἀπεδύετο μέχρις ἀν τελέως ἀφανιςθῇ διαῤῥυέν.. Sed et a quibusdam ad fascias infantum fuisse reservatas ait: Ε῎νοιο δὲ τὰς τοιαύτας ςολὰς εἰς τέκνων ςπάργανα φυλάττουςι. At Melanthius libro quem de Mysteriis conscripsit, memoriae prodidit, in more positum fuisle, ut vestem, in qua fuerant initiati, Cereri et Proserpinae consecrarent, Πάτριόν ἐςι ταῖς θεαῖς ἀνιεροῦν καὶ τὰς ςολὰς τοῖς μύςαις, εν αἷς τύχοιεν μυηθέντες. Quod vero tanti esset, participem fieri mysteriorum, perluasio faciebat, quâ existimabant initiatos, non tantum in summa tranquillitate vitam ducere, sed et eam optato exitu esse terminaturos, ac post obitum quoque spem restare melioris. Isocr. in Panegyrico: Τελετῆς οἱ μετέχοντες, περί τε τῆς τȏυ πίου τελευτῆς, καὶ τȏυ ςύμπαντος αἰῶνος, ηδίους τὰς ἐλπίδας ἔχουςι. Aristid. in Panathenaica: Α᾿λλὰ μεν τότε κέρδος τῆς πανηγόρεως, οὐχ᾿ ὅςον ἡ παροῦςα εὐθυμία, οὐδ᾿ αἱ τȏυ προτέρου χρόνου δυσκολιῶν λύσεις, καὶ ἀπαλλαγαὶ ἀλλὰ καὶ περὶ τῆς τελευτῆς. ἡδίους ἔχειν τὰς ἐλπίδας, ὡς ἄμεινον διατάξαντας, καὶ ουκ εν σκότῳ τε καὶ βορβόρῳ κειςομένους, ἃ δὲ τοὺς ἀμυήτους ἀναμένει. Procurabat mysteria Rex; auctor est. Pollux, et Harpocration: Ε᾿πιμελητὴς τῶ μυςηρίων παῤ Α᾿θηναίοις ὁ λεγόμενος Βαςιλεύς. Regiadiungebantur 4. alii, quorum duo ex universo populo Atheniensium, ex Eumolpidarum gente unus, et ex Cerycibus alter eligebatur. Aristot. de Rep. Athen. Ο῾ δὲ Βαςιλεὺς τρῶτον μὲν τῶν μυςηρίων ἐπιμελεῖται κατα τῶ ἄλλων ἐπιμελητῶν, οὓς ὁ Δῆμος ἔχειροτονει, τέςςαρες ἦσαν, δύο μὲν ἐξ Α᾿θηναίων ἁπάντων, εἷς δὲ ἐξ Εὐμολπιδῶν, καὶ εἷς ἐκ Κηρύκων. In his erant Hierophanta, Daduchus, Praeco. Aristides: Εὐμολπίδαι δὲ καὶ Κήρυκες, εἰς Ποςειδῶ τε καὶ Ε῾ρμην̑ ἀναφέροντες Ι῾εροφάντας, οἱ δὲ Δαδούχους παρέχονται. Clemens: Τὸ Εὐμολπιδῶν και Κηρύκων τὸ λ῾εροφαντικὸν τοῦτο γένος ἤνθηκεν. Arnob. l. 5. Ex quibus et gens fluit Eumoloidarum, et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen, et qui postea floruêrunt Caduceatores, Hierophantae, atque Praecones. Una enim eademque gens erat Cerycum, et Eumolpidarum, ut ex Androtione Sophoclis Interpres ostendit ad Oedipum Coloneum. Et Aeschines, in Oratione contra Ctesiphontem, Eumolpidas et Cerycas ubique coniungit. Atque hinc obtinuit, ut mysteria penes Eumolpidas esse dicerentur; Licet praeter hos ipsamet Dea alios etiam sua initia docuisse crederetur. Homer.Δεῖξεν Τριπτολέμῳ τε Διοκλεῖ τε πληξίππῳ,Ε᾿υμόλπου τε βίῃ, Κελεῷ ςθ᾿ ἡγήτορι λαῶνΔρηςσμοςύνην ἱερῶν καὶ ἐπέφραδεν ὄργια πᾶςς.Ceterum Hierophanta, ab ostendendis sacris dictus, et ipse sacrorum Antistes, atque ut ait Hesych. Μυςάγωγος, λ῾ερεὺς, τὰ μυςήρια δεικνύων. Cuius erat munus initiare, et mysteria, quantum fas, etiam profanis enuntiare. Hinc inter captiosas Chrysippe argutias exemplum ponitur:Ο῾ λέγων τοῖς ἀμυήτοις, τὰ μυςήρια ἀσεβεῖ,Ο῾ λ῾εροφάντης τοῖς ἀμυήτοις λέγει,Α᾿ςεβεῖ ἀῤ ὁ λ῾εροφάντης.Daduchus facem ferebat. Nam ut Lactant. ait l. 1. quia Proserpinam, facibus in Aetnae vertice accensis, quaesisse in Sicilia Ceres dicitur; idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. Atque in huius rei memoriam non solum Daduchus, sed reliqui etiam mytae faces inter currendum agitabant. Stat. l. 4. Sylv. 8. v. 50.Tuqueve Actaea Ceres, cursu cui semper anheloVotivamtacite quassamus lampada Mystae.Senec. in Hipp. Act. 1. v. 107.Iactare tacitis conscias sacris faces.Claudian.Sanctasqueve faces attollit Eleusis.Daduchus utebatur pellibus hostiarum, quae Iovi fuerant immolatae, vocabanturqueve Διὸς κώδια. Suid. Διὸς κώδιον, τȏυ τὸ ἱερεῖον Διῒ τέθυται, θύουςί τε τῷ Μειλιχίῳ, καὶ τῷ Κτηςίῳ Διῒ. Τὰ δὲ κώδια τούτων φυλάςςουςι Διὸς προςαγορεύοντες, χρῶνται δ᾿ αὐταῖς, οἵτε Σκιῤῥοφορίων τὴν πομπην` ςέλλοντες, καὶ ὁ Δαδοῦχος εν Ε᾿λευςς῀νι, καὶ ἄλλοι τινες πρὸς τοὺς καθαρμοὺς, ὑποςρωννύοντες αὐτὰ τοῖς ποςὶ τῶ εναγῶν. Ex quibus intelligimus profanos, et aliquo scelere contaminatos, non potuisle loca sacra calcare. Et cum nihilominus in sacro peragenda esset expiatio, ne profanorum vestigiis Religio templi violaretur, substratae pelles, quibus insistebant sinistro pede, quoad purgati, lustratique piaculari nexu exsolverentur. Hesych. Διὸς κώδιον, οὕτως ἔλεγον, οὗ τὸ ἱερεῖον ἐτίθετο, ἐφ᾿ οὗ καθαιρόμενοι ἐςήκεϚαν ἀριςερῷ ποδί. Praeco iubebat profanos absistere, proclamans,----- Ε῞κας, ἕκας ὅςις ἀλιτρός.Aut ----- Ε῞κας, ἕκας ἐςὲ βέβηλοι,Quod causae fuit, cur ab iis abstinendum Nero putavit. Suet. c. 4. Peregrinationi quidem Craeciae, quorum initiatione impii et scelerati, voce praeconis submoverentur, interesse non ausus. Lysis Pythagoraeus: Βεβάλοις τα ταῖς Ε᾿λευσινίαιν Θεαῖν μυςήρια οὐ διηγετέα. Et ad hunc morem respexit Orpheus,Φθέγξομαι οἷς θέμις ἐςι, ςθύρας ἐπίθεςθε βεβήλοις.Ceteros: i. e. initiatos, iubebat Εὐφημεῖν, i. e. linguis favere, uti interpretatur Horat. Ceterum Hierophanta in speciem Creatoris; Facifer, Solis; Minister ad Aram, Lunae; Praeco sacrorum, Mercurii orabatur. Fused. l. 3. de Praep. Euang. Ε᾿ν δὲ τοῖς κατ᾿ Ε᾿λευςῖνα μυςηρίοις, ὁ μεν λ῾εροφάντης εἰς εἰκόνα τȏυ Δημιουργοῦ ενςκευάζεται, Δαδοῦχος εἰς τὴν Η῾λίου, καὶ ὁ μεν ἐπὶ βωμῷ εἰς τηὸ Σελην´νης, ὁ δὲ λ῾εροκήρυξ Ε῾ρμοῦ. Festi sollennitatem ad dies plures durasse certum est. Nummerum tamen definire nondum queo: Duos hactenus inveni suis nominibus insignitos, quorum prior λ᾿´ακχος appellabatur. Hesych. λ῞ακχον, τὸν ΔιόνυϚον, ἢ μίαν ἡμέραν τῶ μυςηρίων, εν ᾗ τȏν λ῞ακχον ἐξάγουϚι. Qui vero pompam hanc comitabantur, λ῞ακχον, λ᾿´ακχον ingenti clamore personabant. Meminit Herod. l. 8. et eo verbum λ᾿ακχίζειν formavit Plutarch. in Themistocle. Via autem, quâ pompa deducebatur, sacra vocabatur. Pausan. λ᾿οῦσι δ᾿ ἐπ᾿ Ε᾿λευσῖνα ἐξ Α᾿θηνῶν ἣν Α᾿θηναῖοι καλοῦσιν ὁδὸν ἱεράν. Dies ultimus mysteriorum Πλημοχόας, a quodam vasis genere vocabatur. Duas enim Plemochoas vino repletas eo siru collocabant, ut ortum altera spectaret, altera occasum, quas deinde recitato carmine precationum evertebant. Athen. l. 11 Πλημοχόη ςκεῦος κεραμοῦν, βεμβικῶδες ἑδραῖον ἡςυχῆ, ὃ κοτόλισκον ἕνιοι προςαρορεὺουϚι, Χρῶνται δὲ αὐτῷ εν Ε᾿λευςῖνι τῇ τελευταίᾳ τῶ μυςηρίων ἡμέρᾳ, ἣν καὶ ἀπ᾿ αὐτοῦ προςαγορεύουςι Πλημοχόας, ἐν ἧ δύο Πλημοχόας πληρώςαντες, τηὸ μεν πρὸς ἀνατολὰς, τὴν δὲ πρὸς δύοιν ἀνιςάμενοι, ἀνατρέπουσί τε ἐπιλέγοντες ῥῆσιν μυςικην´. Ipsa vero pompa non uno tractu Eleusinem ducebatur, nam aliquoties in itinere subsistebat. In quibus pausis, et hymnos cantasse, et dacrificasse cognoscimus ex Plutarch. in Alcibiade. Nam cum im peditâ viâ per mare pompa deferretur, aliquas cerimonias in via curari non potuisse refert. Et quidem in ponte, qui Cephisso insternitur, subsistere solebant. In qua mora, quoscumque passim contumeliis incessebant. Hinc a γεφύρα, i, e. pons, γεφυρίζειν subsannare, et γεφυριςὴς convitiator. Hesych. Γεφυριςαὶ, οἱ ςκῶπται ἐπεὶ εν Ε῾λευσῖνι ἐπὶ τῆς γεφύρας τοῖς μυςηρίοις καθεζομενοι ἔςκωπτον τοὺς παριόντας: Sed et cum sacra reducerentur Athenas, pari modo pausae interponebantur. Ita subsistebant in suburbii loco, cui nomen ἱερὰ ςθυκῆ συκῆ sacra ficus. Hesych. λ῾ερὰ συκῆ, εν τᾷ εἰς Ε᾿λευσῖν ἀγούςῃ ὁδῷ. In his sacris mira silentii fides: nam in eum, qui arcana divulgasset, poenâ capitis animadvertebatur, ut liquet ex Andocyde περὶ μυςηρίων. Pausan. non uno in loco de mysteriis agens, somnio se monitum ait, ne secreta proderet. Verba eius sunt in Atticis: τὰ δὲ ἔντος τȏυ τέιχους τȏυ ἱεροῦ τότε ὄνειρον ἀπεῖπε γράφειν᾿ καὶ τοῖς οὐ τελεςθεῖςιν, ὅπως ἂν θέας ἐίργονται, δῆλα δή του μηδὲ πύθεςθαυ μετεῖναί σφιϚιν. Pausaniae somnio respondet somnium Numenii Philosophi, qui Pyrrhonis Heliensis discipulus fuit, de quo Macrob. l. 1. de Somn. Sc. c. 2. Numenio denique inter Philosophos occultorum curiosiori offensam numinum, quod Eleusinia sacra interpretando vulgaverit, somnia prodidêrunt. Visas sibi ipsas Eleusinias Deas habitu meretricio anteapertum lupanar ludere prostantes: admir antique et causas nonconvenientis numinibus turpitudinis consulenti respondisse iratas, ab ipso se adyto pudicitiae suae vi abstractas et passim adeuntibus prostitutas. Et proscriptus ab Atheniensibus Diagoras, quod hac in parte religionem violasset. Hinc etiam Horat. Carm. l. 3. Od. 2. v. 25. et seqq.Est et fideli tuta silentioMerces. vetabo qui Cereris sacrumVulgarit arcanae, sub iisdemSit trabibus, fragilemque mecumSolvat Faselum. ----At Augustus, teste Suet. c. 93. Namqueve Athenis initiatus, cum postea Romae pro tribunali de privilegio Sacerdotum Atticae Cereris cognisceret, et quaedam secretiora proponerentur, dimisso concilio, et coronâ circumstantium, solus audiit disceptantes: Ne sc. ad profanos quidquam emanaret. Excessit autem adyta superstitionis sagacitas Christianorum, qui, qualia haec secreta fuerint, verbis minime ambiguis exposuêrunt. Tertullian. l. adversus Valentinianos, nihil aliud, praeter membrum virile fuisse tradit, quod tam anxie tegeretur, et ad quod videndum, nemo nisi interpositis tot cerimoniarum observationibus admitteretur: Sequitur iam, inquit, silentii officium; attente custoditur, quod tarde invenitur. Ceterium tota in adytis divimtas, tot suspiria Epotarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur. Theodoretus vero naturae muliebris imaginem arcanis Orgiis celari prodidit, idque magis convenit fabulae, quam Clemens refert, et ex eo Arnob. quos qui velit consulat. Litabant foetâ sue. Rationem reddit Phurnutus: Θύουσι δὲ ὗς ἐγκύμονας Δημήτερι, πάνυ οἰκείως, τὸ πολύγονον καὶ εὐσύλληπτον, καὶ τελέσφορον καθιςάντες. Immolatorum autem nefas erat quidquam efferri. Schol. Arist. ad Equites, Οὐκ ἐξην̑ τὰ ςθυόμενα Δημήτερι, καὶ ΠερϚεφόνῃ ἔξω ἀφιέναι. Postero Mysteriorum die, Senatus ex lege Solonis Eleusinem conveniebat. Andocydes: Η῾ γὰρ βουλὴ ἐκεῖ καθεδεῖςθαι ἔμελλε κατὰ τὸν Σόλωνος νόμον, ὂς κελεύει τῇ ὑςεραἱᾳ τῶ μυςηρίων ἓδραν ποιεῖν εν τῷ Ε᾿λευσινίῳ. Forsitan ut cognosceret, an sacra rite peracta, num in ea commissum foret, nam quaedam capitali supplicio sancita fuisse, idem Andocydes in Orat. Περὶ μυςηρίων testatur, quod saepius repetit, qui talis culpae velut affinis apud Senatum accusaretur. Ex Castellano. Vide Pausan. in Att. Plutarch. in Demetrio, Aristoph. in Pluto. Senec. nat. quaest. l. 7. c. 31. Lact. div. Inst. l. 1. c. 21. Serv. in Aeneid. l. 4. v. 609.Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbem.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.